The Future of Bible Study Is Here.
John 4:11–19
11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? 13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. 15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|