The Future of Bible Study Is Here.
John 4:1–10
1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|