Logos Bible Study

John 3:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? 5Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. 8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?

Read in Logos
John 3:3: Jesus answered him, “Truly, truly, I say to you, unless one is born again he cannot see the kingdom of God.”