Logos Bible Study

John 21:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. 3Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. 4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. 7Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

Read in Logos
John 21:12: Jesus said to them, “Come and have breakfast.” Now none of the disciples dared ask him, “Who are you?” They knew it was the Lord.