Logos Bible Study

John 20:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. 2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. 6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: 9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

Read in Logos