Logos Bible Study

John 19:32–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.

Read in Logos