Logos Bible Study

John 18:3–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? 5Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. 8Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire. 9Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?

Read in Logos
John 18:11: So Jesus said to Peter, “Put your sword into its sheath; shall I not drink the cup that the Father has given me?”