Logos Bible Study

John 17:9–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: 10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. 11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. 12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

Read in Logos
John 17:15: I do not ask that you take them out of the world, but that you keep them from the evil one.