Logos Bible Study

John 16:23–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: 26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.

Read in Logos