Logos Bible Study

John 15:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. 4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. 7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. 8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.

9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

Read in Logos
John 15:4: Abide in me, and I in you. As the branch cannot bear fruit by itself, unless it abides in the vine, neither can you, unless you abide in me.