Logos Bible Study

John 14:25–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Hæc locutus sum vobis apud vos manens. 26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.

27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. 29Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. 30Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. 31Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Read in Logos
John 14:26: But the Helper, the Holy Spirit, whom the Father will send in my name, he will teach you all things and bring to your remembrance all that I have said to you.