Logos Bible Study

John 13:26–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

Read in Logos