The Future of Bible Study Is Here.
John 13:18–26
18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|