Logos Bible Study

John 13:1–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. 8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. 14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. 17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.

Read in Logos
John 13:1: Now before the Feast of the Passover, when Jesus knew that his hour had come to depart out of this world to the Father, having loved his own who were in the world, he loved them to the end.