Logos Bible Study

John 12:36–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit:

Domine, quis credidit auditui nostro?

et brachium Domini cui revelatum est?

39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum

ut non videant oculis, et non intelligant corde,

et convertantur, et sanem eos.

41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Read in Logos