Logos Bible Study

John 12:2–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

Read in Logos