The Future of Bible Study Is Here.
John 12:14–25
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|