The Future of Bible Study Is Here.
John 11:8–15
8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? 9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|