Logos Bible Study

John 11:1–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;

Read in Logos