Logos Bible Study

John 10:9–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

Read in Logos
John 10:10: The thief comes only to steal and kill and destroy. I came that they may have life and have it abundantly.