Logos Bible Study

John 10:32–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: 36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. 40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; 41et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

Read in Logos