The Future of Bible Study Is Here.
John 10:30–42
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|