Logos Bible Study

John 10:30–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Ego et Pater unum sumus.

31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: 36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?

Read in Logos