The Future of Bible Study Is Here.
John 10:14–30
14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|