Logos Bible Study

John 10:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

Read in Logos
John 10:11: I am the good shepherd. The good shepherd lays down his life for the sheep.