Logos Bible Study

John 1:35–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? 39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

Read in Logos