The Future of Bible Study Is Here.
John 1:29–46
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. 33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? 39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. 43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. 46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|