The Future of Bible Study Is Here.
John 5:45–6:5
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
6 1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|