Logos Bible Study

Job 32:6–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit:

Junior sum tempore, vos autem antiquiores:

idcirco, demisso capite,

veritus sum vobis indicare meam sententiam.

7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,

et annorum multitudo doceret sapientiam.

8Sed, ut video, spiritus est in hominibus,

et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

9Non sunt longævi sapientes,

nec senes intelligunt judicium.

10Ideo dicam: Audite me:

ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11Expectavi enim sermones vestros;

audivi prudentiam vestram,

donec disceptaremini sermonibus;

12et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam:

sed, ut video, non est qui possit arguere Job,

et respondere ex vobis sermonibus ejus.

13Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam:

Deus projecit eum, non homo.

14Nihil locutus est mihi:

et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

Read in Logos