The Future of Bible Study Is Here.
Job 4:1–14:22
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
et manus lassas roborasti;
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,
patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit?
aut quando recti deleti sunt?
8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,
et seminant dolores, et metunt eos,
et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10 Rugitus leonis, et vox leænæ,
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.
12 Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13 In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,
14 pavor tenuit me, et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt;
15 et cum spiritus, me præsente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.
16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi.
17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur?
aut factore suo purior erit vir?
18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,
et in angelis suis reperit pravitatem;
19 quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea?
20 De mane usque ad vesperam succidentur;
et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis;
morientur, et non in sapientia.
5 1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat,
et ad aliquem sanctorum convertere.
2 Vere stultum interficit iracundia,
et parvulum occidit invidia.
3 Ego vidi stultum firma radice,
et maledixi pulchritudini ejus statim.
4 Longe fient filii ejus a salute,
et conterentur in porta,
et non erit qui eruat.
5 Cujus messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus,
et bibent sitientes divitias ejus.
6 Nihil in terra sine causa fit,
et de humo non oritur dolor.
et avis ad volatum.
8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum:
9 qui facit magna et inscrutabilia,
et mirabilia absque numero;
10 qui dat pluviam super faciem terræ,
et irrigat aquis universa;
11 qui ponit humiles in sublime,
et mœrentes erigit sospitate;
12 qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod cœperant;
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,
et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras,
et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,
et de manu violenti pauperem.
iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo:
increpationem ergo Domini ne reprobes:
18 quia ipse vulnerat, et medetur;
percutit, et manus ejus sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te,
et in septima non tanget te malum.
et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguæ absconderis,
et non timebis calamitatem cum venerit.
22 In vastitate et fame ridebis,
et bestias terræ non formidabis.
23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,
et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum;
et visitans speciem tuam, non peccabis.
25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,
et progenies tua quasi herba terræ.
26 Ingredieris in abundantia sepulchrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est:
quod auditum, mente pertracta.
6 1 Respondens autem Job, dixit:
2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,
et calamitas quam patior, in statera!
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret;
unde et verba mea dolore sunt plena:
4 quia sagittæ Domini in me sunt,
quarum indignatio ebibit spiritum meum;
et terrores Domini militant contra me.
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam?
aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?
aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,
nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8 Quis det ut veniat petitio mea,
et quod expecto tribuat mihi Deus?
9 et qui cœpit, ipse me conterat;
solvat manum suam, et succidat me?
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,
nec contradicam sermonibus Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam?
aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,
nec caro mea ænea est.
13 Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Domini derelinquit.
15 Fratres mei præterierunt me,
sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt;
et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum;
ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,
et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi:
venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
et modo videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi: Afferte mihi,
et de substantia vestra donate mihi?
23 vel: Liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum eruite me?
et si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
et in ventum verba profertis.
et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Verumtamen quod cœpistis explete:
præbete aurem, et videte an mentiar.
29 Respondete, obsecro, absque contentione;
et loquentes id quod justum est, judicate.
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,
nec in faucibus meis stultitia personabit.
7 1 Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.
2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
3 sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 Induta est caro mea putredine,
et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
10 Nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo:
loquar in tribulatione spiritus mei;
confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 Numquid mare ego sum, aut cetus,
quia circumdedisti me carcere?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in strato meo:
et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam:
parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum?
aut quid apponis erga eum cor tuum?
et subito probas illum.
nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?
quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccatum meum,
et quare non aufers iniquitatem meam?
ecce nunc in pulvere dormiam,
et si mane me quæsieris, non subsistam.
8 1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
et spiritus multiplex sermones oris tui?
3 Numquid Deus supplantat judicium?
aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus;
6 si mundus et rectus incesseris:
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam
9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.
11 Numquid vivere potest scirpus absque humore?
aut crescere carectum sine aqua?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.
14 Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15 Innitetur super domum suam, et non stabit;
fulciet eam, et non consurget.
16 Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.
17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
18 Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet: Non novi te.
19 Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,
21 donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.
22 Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.
et quod non justificetur homo compositus Deo.
3 Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
4 Sapiens corde est, et fortis robore:
quis restitit ei, et pacem habuit?
5 Qui transtulit montes, et nescierunt
hi quos subvertit in furore suo.
6 Qui commovet terram de loco suo,
et columnæ ejus concutiuntur.
7 Qui præcipit soli, et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
et graditur super fluctus maris.
9 Qui facit Arcturum et Oriona,
et Hyadas et interiora austri.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|