Logos Bible Study

Jeremiah 9:3–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Et extenderunt linguam suam

quasi arcum mendacii et non veritatis:

confortati sunt in terra,

quia de malo ad malum egressi sunt,

et me non cognoverunt, dicit Dominus.

4Unusquisque se a proximo suo custodiat,

et in omni fratre suo non habeat fiduciam:

quia omnis frater supplantans supplantabit,

et omnis amicus fraudulenter incedet.

5Et vir fratrem suum deridebit,

et veritatem non loquentur:

docuerunt enim linguam suam loqui mendacium;

ut inique agerent laboraverunt.

6Habitatio tua in medio doli:

in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

7Propterea hæc dicit Dominus exercituum:

Ecce ego conflabo, et probabo eos:

quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei?

8Sagitta vulnerans lingua eorum,

dolum locuta est.

In ore suo pacem cum amico suo loquitur,

et occulte ponit ei insidias.

9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,

aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?

Read in Logos