The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 9:19–22
19 Quia vox lamentationis audita est de Sion:
Quomodo vastati sumus,
et confusi vehementer?
quia dereliquimus terram;
quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini,
et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,
et docete filias vestras lamentum,
et unaquaeque proximam suam planctum:
21 quia ascendit mors per fenestras nostras;
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
juvenes de plateis.
Hæc dicit Dominus:
Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis,
et quasi fœnum post tergum metentis,
et non est qui colligat.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|