Logos Bible Study

Jeremiah 9:16–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Et dispergam eos in gentibus

quas non noverunt ipsi et patres eorum,

et mittam post eos gladium,

donec consumantur.

17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:

Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant:

et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent:

18festinent, et assumant super nos lamentum:

deducant oculi nostri lacrimas,

et palpebræ nostræ defluant aquis.

19Quia vox lamentationis audita est de Sion:

Quomodo vastati sumus,

et confusi vehementer?

quia dereliquimus terram;

quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

20Audite ergo, mulieres, verbum Domini,

et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,

et docete filias vestras lamentum,

et unaquaeque proximam suam planctum:

21quia ascendit mors per fenestras nostras;

ingressa est domos nostras,

disperdere parvulos deforis,

juvenes de plateis.

Read in Logos