The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 6:10–19
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat?
ecce incircumcisæ aures eorum,
et audire non possunt:
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum;
laboravi sustinens.
Effunde super parvulum foris,
et super consilium juvenum simul:
vir enim cum muliere capietur;
senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros,
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
13 a minore quippe usque ad majorem
omnes avaritiæ student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,
dicentes: Pax, pax!
et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:
quin potius confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Quam ob rem cadent inter ruentes:
in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
State super vias, et videte,
et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona,
et ambulate in ea:
et invenietis refrigerium animabus vestris.
Et dixerunt: Non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores:
Audite vocem tubæ.
Et dixerunt: Non audiemus.
et cognosce, congregatio,
quanta ego faciam eis.
ecce ego adducam mala super populum istum,
fructum cogitationum ejus:
quia verba mea non audierunt,
et legem meam projecerunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|