The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 5:21–24
21 Audi, popule stulte, qui non habes cor:
qui habentes oculos, non videtis;
et aures, et non auditis.
22 Me ergo non timebitis, ait Dominus,
et a facie mea non dolebitis?
qui posui arenam terminum mari,
præceptum sempiternum quod non præteribit:
et commovebuntur, et non poterunt;
et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans:
recesserunt, et abierunt.
24 Et non dixerunt in corde suo:
Metuamus Dominum Deum nostrum,
qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,
plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|