The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 32:6–27
6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset: 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos. 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus: 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris. 13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens: 14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis: 15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
17 Heu! heu! heu! Domine Deus,
ecce tu fecisti cælum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento:
non erit tibi difficile omne verbum:
18 qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos:
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu:
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.
20 Qui posuisti signa et portenta
in terra Ægypti usque ad diem hanc,
et in Israël, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno:
22 et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tuæ,
et in lege tua non ambulaverunt:
omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala hæc.
24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chaldæorum
qui præliantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilentiæ:
et quæcumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus:
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chaldæorum?
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
27 Ecce ego Dominus Deus universæ carnis:
numquid mihi difficile erit omne verbum?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|