The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 31:6–12
6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:
Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
Exsultate in lætitia, Jacob,
et hinnite contra caput gentium:
personate, et canite, et dicite:
Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,
et congregabo eos ab extremis terræ:
inter quos erunt cæcus et claudus,
prægnans et pariens simul,
cœtus magnus revertentium huc.
et in misericordia reducam eos:
et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,
et non impingent in ea,
quia factus sum Israëli pater,
et Ephraim primogenitus meus est.
10 Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis quæ procul sunt,
et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum,
et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
11 Redemit enim Dominus Jacob,
et liberavit eum de manu potentioris.
12 Et venient, et laudabunt in monte Sion:
et confluent ad bona Domini,
super frumento, et vino, et oleo,
et fœtu pecorum et armentorum:
eritque anima eorum quasi hortus irriguus,
et ultra non esurient.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|