Logos Bible Study

Jeremiah 25:29–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. 30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos:

Dominus de excelso rugiet,

et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam:

rugiens rugiet super decorem suum:

celeuma quasi calcantium concinetur

adversus omnes habitatores terræ.

31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,

quia judicium Domino cum gentibus:

judicatur ipse cum omni carne.

Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32Hæc dicit Dominus exercituum:

Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,

et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.

Read in Logos