The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 23:9–12
Contritum est cor meum in medio mei;
contremuerunt omnia ossa mea:
factus sum quasi vir ebrius,
et quasi homo madidus a vino,
a facie Domini,
et a facie verborum sanctorum ejus.
10 Quia adulteris repleta est terra,
quia a facie maledictionis luxit terra,
arefacta sunt arva deserti:
factus est cursus eorum malus,
et fortitudo eorum dissimilis.
11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt,
et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris:
impellentur enim, et corruent in ea:
afferam enim super eos mala,
annum visitationis eorum, ait Dominus.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|