The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 2:9–19
9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,
et cum filiis vestris disceptabo.
10 Transite ad insulas Cethim, et videte:
et in Cedar mittite, et considerate vehementer:
et videte si factum est hujuscemodi:
et certe ipsi non sunt dii:
populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
12 Obstupescite, cæli, super hoc,
et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
13 Duo enim mala fecit populus meus:
me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,
et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,
quia continere non valent aquas.
14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus?
quare ergo factus est in prædam?
15 Super eum rugierunt leones,
et dederunt vocem suam:
posuerunt terram ejus in solitudinem.
Civitates ejus exustæ sunt,
et non est qui habitet in eis.
16 Filii quoque Mempheos et Taphnes
constupraverunt te usque ad verticem.
17 Numquid non istud factum est tibi,
quia dereliquisti Dominum Deum tuum
eo tempore quo ducebat te per viam?
18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,
ut bibas aquam turbidam?
et quid tibi cum via Assyriorum,
ut bibas aquam fluminis?
et aversio tua increpabit te.
Scito et vide quia malum et amarum est
reliquisse te Dominum Deum tuum,
et non esse timorem mei apud te,
dicit Dominus Deus exercituum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|