Logos Bible Study

Jeremiah 19:11–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11et dices ad eos:

Hæc dicit Dominus exercituum:

Sic conteram populum istum, et civitatem istam,

sicut conteritur vas figuli,

quod non potest ultra instaurari:

et in Topheth sepelientur,

eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.

12Sic faciam loco huic, ait Dominus,

et habitatoribus ejus,

et ponam civitatem istam sicut Topheth.

13Et erunt domus Jerusalem,

et domus regum Juda,

sicut locus Topheth, immundæ,

omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli,

et libaverunt libamina diis alienis.

14Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum:

Read in Logos