The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 1:1–9
1 Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Priusquam te formarem in utero, novi te,
et antequam exires de vulva, sanctificavi te,
et prophetam in gentibus dedi te.
A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,
quia puer ego sum.
Noli dicere: Puer sum:
quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,
et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
quia tecum ego sum ut eruam te,
dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me:
Ecce dedi verba mea in ore tuo:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|