The Future of Bible Study Is Here.
James 4:1–8
1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|