Logos Bible Study

James 4:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. 12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

Read in Logos
James 4:10: Humble yourselves before the Lord, and he will exalt you.