Logos Bible Study

James 2:8–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: 9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. 13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Read in Logos