Logos Bible Study

James 2:1–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. 2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? 5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

Read in Logos
James 2:1: My brothers, show no partiality as you hold the faith in our Lord Jesus Christ, the Lord of glory.