Logos Bible Study

James 1:18–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20Ira enim viri justitiam Dei non operatur. 21Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. 22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. 23Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: 24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

Read in Logos
James 1:22: But be doers of the word, and not hearers only, deceiving yourselves.