Logos Bible Study

James 1:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

2Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: 3scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. 4Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. 5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. 6Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: 7non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. 8Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. 9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: 10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; 11exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. 12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

Read in Logos
James 1:12: Blessed is the man who remains steadfast under trial, for when he has stood the test he will receive the crown of life, which God has promised to those who love him.