The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 8:5–18
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
6 Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ:
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super universas ripas ejus;
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens:
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
9 Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universæ procul terræ:
confortamini, et vincimini;
accingite vos, et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet:
quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens:
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est:
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate;
ipse pavor vester, et ipse terror vester:
14 et erit vobis in sanctificationem;
in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,
duabus domibus Israël;
in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi,
et cadent, et conterentur,
et irretientur, et capientur.
signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam
a domo Jacob, et præstolabor eum.
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus
in signum, et in portentum Israël
a Domino exercituum,
qui habitat in monte Sion:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|