The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 63:1–9
1 Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suæ?
Ego qui loquor justitiam,
et propugnator sum ad salvandum.
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
et de gentibus non est vir mecum;
calcavi eos in furore meo,
et conculcavi eos in ira mea:
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo;
annus redemptionis meæ venit.
5 Circumspexi, et non erat auxiliator;
quæsivi, et non fuit qui adjuvaret:
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6 Et conculcavi populos in furore meo,
et inebriavi eos in indignatione mea,
et detraxi in terram virtutem eorum.
7 Miserationum Domini recordabor;
laudem Domini
super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Israël,
quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,
et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est,
filii non negantes;
et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus,
et angelus faciei ejus salvavit eos:
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos,
et portavit eos, et elevavit eos
cunctis diebus sæculi.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|